LAURATUM

LAURATUM
LAURATUM
apud Optatum Milevit. Lauratis et iconibus, quae mittuntur ad civitates, vel regiones, obvii adeunt populi cum cereis et incenso, non cera perfusam tabulam, sed Imp. venerantes: imago est Principis, quod caput laureâ cingeretur, nonnullis sic dicta, Dom. Macer in Hierol. Sed in ipso Optato locus non occurrit, verum in Notis Balduini, ex versione Graeci auctoris, quam in Ann. suis produxit Baron. Is laur atis posuit, quod in Graeco eslet λαυράτοις: sed λαυράτον cum scribitur apud Graecos. Vera itaque huius vocabuli scriptura λαβράτον est, Latine Labratum, Salmas. ad Vopisc. in Probo, vide supra in voce Labratum. Fuit istiusmodi statuarum multiplex olim usus, in Impp. inaugurationibus praesertim; qui quamprimum huic rerum apici eslent admoti, mittebantur in provincias eorum Labrata s. Sacri vultus, uti appellantur l. un Cod. de publ. laet. nunt. in impetratae dignitatis signum, et magnâ submissione a populis ubique excipiebantur: cum cereis et incenso iis obviam venientibus, ut diximus ex Optato. Chrysostomus addit, praeceslisle tubicines cum militum globo, gerulosque imaginum istiusmodi munde vestitos auroque ornatos fuisse, in Paul. Apost. Serm. 60. Idem imagines ita fuisse effictas, ut in sum mitate hastae efferrentur et infra victoriae, triumphi, resque bello praeclare gestae, describerentur, alibi tradit. Vide quoque infra ubi de Xiphiana venatione. Greg. Mag. l. 10. Epistolarum, Venit autem icona suprascriptorum Phocae et Leontiae Augustorum Romam VII. Kal. Maii, et acclamatum est ei in Lateranis, in Basilica Iulii, ab omni Clero vel Senatu: Exaudi Christe: Phocae Auguste et Leontiae Augustae vita. Tunc iussit ipsam — Papa reponi in Oratorio S. Caesarii Martyris, intra palatium etc. Alius earum usus fuit, in Amphitheatris, dum Circenses peragerentur: inferebantur autem in Circum, cum cereis et funalibus, a Viris candidâ veste indutis, ut de eodem Phoca memorat Auctor Chron. Alex. Sic celebratis Domentiae Aug. filiae, cum Prisco Patricio, nuptiis actisque Equestribus Ludis, a principibus factionum in Circo locatas Crispi et Domentiae εἰκόνας, una cum Imperatoriis imaginibus, refert Niceph. CP. λαυράτα habet Theophanes, Anno 5. Phocae. Sed et iconum harum usus fuit, inter praecipua illustrium dignitatum insignia, s. Magistratuum, quibus praeferebantur, in auctoritatis et potestatis a Principe collatae symbolum, vide Senatorem de Formula Consularitatis l. 6. Var. 20. Atque eae sunt Imperatorum imagines quae inter insignia Praefecti Praetorio, cum binis cereis, describuntur, ac effinguntur, in Notit. Imp. vide supra, ubi de Lampadariis, et plura hanc in rem apud Cuiac. Observ. l. XI. c. 27. aliosque, praeter eos qui supra memorati, laudatos C. du Fresna in Gloss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Laurātum — (röm. Ant.), das mit Lorbeer bekränzte Brustbild des Kaisers, welches, nach der Thronbesteigung, in die Provinzen geschickt wurde …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CIRCENSES Ludi — certaminis curulis genus erat, in honorem Consi, consiliorum Der institutum, ita dictum, quod in Circo perageretur. Horum 7. erant, ut ex Varrone Gellius, l. 3. c. 10. notat. öaeterum de Circo, de pompâ, ludisque Circensibus videndus est, Dionys …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LABRATUM Osculum — dicebatur proprie, quo Impp. salutabantur, i. e. adorabantur, in Gloss. φίλημα βασιλικὸν, ἀπαςτικὸν βασιλέως: a labris, quibus imprimebantur, utloquitur Minuc. Felix in Octav. Caecilius simulacro Serapidis denotato, ut vulgus superstitiosus solet …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LABRATUM — Vide infra Lauratum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VULTUS — a volo, quasi voltus. Ita enim de discrimine faciei et vultus, Laur. Valla, l. 4. c. 13. Facies magis ad corpus: vultus magis ad voluntatem refertur: unde descendit. Itaque dicimus, iratô et maestô vultu potius, quam facie. Et Iul. Caes. Scaliger …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”